DACTYLIOMANTIA

DACTYLIOMANTIA
DACTYLIOMANTIA
Graece Δακτυλιομαντεία, divinatio quae annulo peragebatur. Cuius exemplum insigne apud Amm. Marcellin. exstat l. 29. ubi de Valentis successore a Patricio et Hilario sic quaesitum refert: Construximus ---- ad cortinae similitudinem Delphicae, diris auspiciis, de laureis virgulis, infaustam hanc mensulam ------- et imprecationibus carminum Secretorum, choragisque multis ac diuturnis ritualiter consecratam tandem. Movendi autem ------- erat institutio talis. Conlocabatur in medio domus, emaculatae odoribus Arabicis undique lance rotundâ pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefactâ: cuius in ambitu rotunditatis extremo elementorum XXIV. scriptiles formae incisae perite disiungebantur, spatiis examinatae dimensis. Has linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, tonso capite circumfiexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus Numine, praescitionum auctore, ceremoniali scientiâ supersistit, pensilem annulum librans arctum, ex Carpathio filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta retinentibus, singulis literis incidens saltuatim, nervos efficit versus interrogationibus consonos, ad numeros, et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Brankhidarum. Ibi tum quaerentibus nobis, qui praesenti succedet Imperio quoniam omni ex parte expolitus fore memorabatur, adsiliens annulus duas perstrinexerat syllabas: et cum adiectione literae postrema exclamavit praesentium quidam, THEODORUM praescribente fatali necessitate portendi. Nec ultra super negotio est exploratum; satis enim apud nos constabat, hunc esse qui poscebatur. Cumque totius rei negotium ita signate sub oculis Iudicum subiecisset, adiecit benevolem, id Theodorum penitus ignorare. Posthac interrogati, an ex fide sortium, quas agitabant, ea praecierint, quae sustinerent, versus illos notissimos ed dêrunt, clare pronuntiantes, capitalem eis hanc operam scrutandi sublaimiora cito futuram; nihilominus tamen ipsi quoque cum cognitoribus? Principi ---- furias, imminêre: quorum tres ponere sufficiet ultimos,
Οὐ μεν ἀτίμητοί γε ςὸν ἔςςεται αἷμα, καὶ αὐτοῖς
Τι???ιφόνη βαρύμηνη ἐφοντάςςει καμὸν οἶτον,
Ε᾿ν πεδίοις, Μίμαντος αἴλα καιομένον κάρ.
lege quoque l. 31. ubi Valentem versum hunc ultimum, quod esset inconsummatus et rudis, inter initia quidem contempsisse, postea vero eiusdem sortis recordatione Asiae nomen; ubi Erythraeo opp. montem Mimanta suppositum, doctis referentibus ex Homero et Cicerone, didicisset, horruisse notat. vide quoque supra ubi de Anmulis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”